The Poetry Corner

In Camum. (Latin)

By Edward Woodley Bowling

Ridicula nuper cymba, sicut meus est mos, Flumineas propter salices et murmura Cami, Multa movens mecum, fumo inspirante, iacebam. Illic forte mihi senis occurrebat imago Squalida, torva tuens, longos incompta capillos; Ipse manu cymbam prensans se littore in udo Deposuit; Camique humeros agnoscere latos Immanesque artus atque ora hirsuta videbar: Mox lacrymas inter tales dedit ore querelas - "Nate," inquit, "tu semper enim pius accola Cami, Nate, patris miserere tui, miserere tuorum! Quinque reportatis tumet Isidis unda triumphis: Quinque anni videre meos sine laude secundo Cymbam urgere loco cunctantem, et cedere victos. Heu! quis erit finis?Quis me manet exitus olim? Terga boum tergis vi non cedentia nostri Exercent iuvenes; nuda atque immania crura, Digna giganteas inter certare palaestras, Quisque ferunt, latosque humeros et brachia longa, Collaque Atlanteo non inferiora labore: "Sed vis arte carens frustr per stagna laborat: Fit brevis inque dies brevior (proh dedecus ingens!) Ictus, et incerto tremulam movet impete cymbam, Usque volaturae similem, tamen usque morantem. Ah!Stanleius ubi est? ubi fortis et acer Inas Et Virtus ingens, maiorque vel Hercule Iudas? Ah! ubi, laeva mei novit quem fluminis ora, Ile 'Ictus,' vitreis longe spectandus ocellis, Dulce decus Cami, quem plebs ignoblis 'Aulam,' Vulpicanem Superi grato cognomine dicunt? Te quoque, magne Pales, et te mea flumina deflent O formose puer, quibus alto in gurgite mersis Mille dedit, rapuit mille oscula candida Naias? Quid decus amissum repeto, aut iam laude perempta Nomina Putnaeis annalibus eruta testor? "Granta ruit, periitque decus, periitque vetusta Gloria remorum primaeque per aequora navis. Sed vos, O juvenes, sanguis quibus integer aevi, Spes ventura domus, Grantaeque novissima proles, Antiquum revocate decus, revocate triumphos! Continuo Palinurus ubi 'iam pergite' dixit Erectum librate caput; nec pandere crura Parcite, nec solidis firmi considere transtris! Ast ubi contactas iam palmula senserit undas, Compressa incipiat iam tum mihi crura phaselus Accipere, et faciles iter accelerare per undas. "Incipiente ictu qui vim non prompserit omnem Dique hominesque odere; hic, pondus inutile cymbae, Tardat iter; comites necat; hunc tu, nauta, caveto! Nec minus, incepto quoties ratis emicat ictu, Cura sit ad finem justos perferre labores. Vidi equidem multos - sileantur nomina - fluctus Praecipites penetrasse, sed heu! brevis effluit ictus, Immemor etremi mediique laboris in unda; Nam tales nisus tolerare humana nequit vis; Et quamvis primos jam jam victura carina Evolet in cursus, primisque triumphet in undis, Mox ubi finis adest atque ultima meta laborum, Labitur exanimis, vi non virtute subacta. "Tu quoque qui cymbae tendis Palinurus habenas Ultro hortare viros; fortes solare benignis Vocibus; ignavos accende, suosque labores Fac peragant, segnique veta torpere veterno. Sed quid ego haec? priscae si iam pietatis imago Ulla manet, si quid vobis mea gloria curae est, Camigenae, misero tandem succurrite patri, Ereptosque diu vincendo reddite honores! Tunc ego arundinea redimitus tempora vitta Antiquo fruar imperior iustisque triumphis: Tum demum Cloacina meos foedissima fluctus Desierit temerare, et puro flumine labens Camus ad Oceanum volvetur amabilis amnis." Dixit, et in piceas Fluvius sese abdidit undas; Sed me ridiculam solventem a littore cymbam Nectaris ambrosii circumvolvuntur odores, Decedente Deo; naresque impellit acutas Confusi canis amnis et illaetabilis aura.